Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
  2. Terreat ut saeva falce Priapus aves.
  3. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
  4. Custodes, fertis munera vestra, Lares.
  5. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,
  6. Nunc agna exigui est hostia parva soli.
  7. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
  8. Clamet io messes et bona vina date.
  9. Iam modo iam possim contentus vivere parvo
  10. Nec semper longae deditus esse viae,
  11. Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
  12. Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
  13. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
  14. Aut stimulo tardos increpuisse boves,
  15. Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
  16. Desertum oblita matre referre domum.
  17. At vos exiguo pecori, furesque lupique,
  18. Parcite: de magno est praeda petenda grege.
  19. Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis
  20. Et placidam soleo spargere lacte Palem.