Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
  2. Spicea, quae templi pendeat ante fores,
  3. Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
  4. Terreat ut saeva falce Priapus aves.
  5. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
  6. Custodes, fertis munera vestra, Lares.
  7. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,
  8. Nunc agna exigui est hostia parva soli.
  9. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
  10. Clamet io messes et bona vina date.
  11. Iam modo iam possim contentus vivere parvo
  12. Nec semper longae deditus esse viae,
  13. Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
  14. Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
  15. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
  16. Aut stimulo tardos increpuisse boves,
  17. Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
  18. Desertum oblita matre referre domum.
  19. At vos exiguo pecori, furesque lupique,
  20. Parcite: de magno est praeda petenda grege.