Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Et quodcumque mihi pomum novus educat annus,
- Libatum agricolae ponitur ante deo.
- Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
- Spicea, quae templi pendeat ante fores,
- Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
- Terreat ut saeva falce Priapus aves.
- Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
- Custodes, fertis munera vestra, Lares.
- Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,
- Nunc agna exigui est hostia parva soli.
- Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
- Clamet io messes et bona vina date.
- Iam modo iam possim contentus vivere parvo
- Nec semper longae deditus esse viae,
- Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
- Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
- Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
- Aut stimulo tardos increpuisse boves,
- Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
- Desertum oblita matre referre domum.