Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea quom facere possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, quoius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? quin is et alii boni rem publicam frustra curant. agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequitur. iam illa, quae socordia nostra conlecta sunt, dilabentur.