Historiae
Sallust
Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? quoi nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditioni- bus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur. perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.