Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini itanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam instrue- bantur, et eo boni malos facile anteibant; nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu.