Historiae
Sallust
Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis. neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.
p.159
Itaque verborum satis dictum est, neque enim ignorantia res claudit. verum occupavit nescio quae vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, scilicet quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus.