Historiae
Sallust
Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis, censebo. gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur. qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res et ignavi quoiusque tenuissumas spes frustratur. quae tamen quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, quoius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? cavendus dolus est. namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant.