Historiae
Sallust
Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
nisi forte tribuniciam potesta- tem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, quom relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent. quare igitur tanto agmine atque animis incedit?