Historiae
Sallust
Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, quoi per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. nisi forte tribuniciam potesta- tem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, quom relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent. quare igitur tanto agmine atque animis incedit? quia secundae res mire sunt vitiis obtentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur; nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. neque aliter
'Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab iis, quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt.