Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. fulminat illa oculis et quantum femina saeuit,
  2. spectaclum capta nec minus urbe fuit.
  3. Phyllidos iratos in uultum conicit unguis:
  4. territa uicinas Teia clamat aquas.
  5. lumina sopitos turbant elata Quiritis,
  6. omnis et insana semita nocte sonat.
  7. illas direptisque comis tunicisque tis
  8. excipit obscurae prima taberna uiae.
  9. Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit
  10. et mea peruersa sauciat ora manu,
  11. imponitque notam collo morsuque cruentat,
  12. praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
  13. atque ubi iam nostris lassauit bracchia plagis,
  14. Lygdamus ad plutei fulcra sinistra latens
  15. eruitur, geniumque meum protractus adorat.
  16. Lygdame,nil potui: tecum ego captus eram.
  17. supplicibus palmis tum demum ad foedera ueni,
  18. cum uix tangendos praebuit illa pedes,
  19. atque ait ‘admissae si uis me ignoscere culpae,
  20. accipe, quae nostrae formula legis erit.