Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nutrix in tremulis ne quid desideret annis
  2. Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
  3. deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
  4. ne speculum dominae porrigat illa nouae.
  5. et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
  6. ure mihi: laudes desine habere meas.
  7. pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
  8. mollia contortis alligat ossa comis.
  9. ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,
  10. et numquam Herculeo numine pallet ebur,
  11. hic carmen media dignum me scribe columna,
  12. sed breue, quod currens uector ab urbe legat:
  13. ‘hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra:
  14. accessit ripae laus, Aniene, tuae.’