Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. haec sua maternis queritur liuere catenis
  2. bracchia nec meritas frigida saxa manus;
  3. narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
  4. in scelus hoc animum non ualuisse suum.
  5. sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
  6. celo ego perfidiae crimina multa tuae.
  7. sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
  8. si te non totum Chloridos herba tenet:
  9. nutrix in tremulis ne quid desideret annis
  10. Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
  11. deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
  12. ne speculum dominae porrigat illa nouae.
  13. et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
  14. ure mihi: laudes desine habere meas.
  15. pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
  16. mollia contortis alligat ossa comis.
  17. ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,
  18. et numquam Herculeo numine pallet ebur,
  19. hic carmen media dignum me scribe columna,
  20. sed breue, quod currens uector ab urbe legat: