Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes
 - mitratisque sonant Lydia plectra choris.
 - Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
 - narrant historiae tempora nota suae:
 - haec sua maternis queritur liuere catenis
 - bracchia nec meritas frigida saxa manus;
 - narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
 - in scelus hoc animum non ualuisse suum.
 - sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
 - celo ego perfidiae crimina multa tuae.
 - sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
 - si te non totum Chloridos herba tenet:
 - nutrix in tremulis ne quid desideret annis
 - Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
 - deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
 - ne speculum dominae porrigat illa nouae.
 - et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
 - ure mihi: laudes desine habere meas.
 - pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
 - mollia contortis alligat ossa comis.