Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. inicere et fracto busta piare cado.
  2. Lygdamus uratur — candescat lamina uernae —
  3. sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi —
  4. at Nomas — arcanas tollat uersuta saliuas;
  5. dicet damnatas ignea testa manus.
  6. quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
  7. haec nunc aurata cyclade signat humum;
  8. et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
  9. garrula de facie si qua locuta mea est;
  10. nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
  11. codicis immundi uincula sentit anus;
  12. caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
  13. per nomen quoniam est ausa rogare meum.
  14. te patiente meae conflauit imaginis aurum,
  15. ardente e nostro dotem habitura rogo.
  16. non tamen insector, quamuis mereare, Properti:
  17. longa mea in libris regna fuere tuis.
  18. iuro ego Fatorum nulli reuolubile carmen,
  19. tergeminusque canis sic mihi molle sonet,
  20. me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris