Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. cur nardo flammae non oluere meae?
  2. hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos
  3. inicere et fracto busta piare cado.
  4. Lygdamus uratur — candescat lamina uernae —
  5. sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi —
  6. at Nomas — arcanas tollat uersuta saliuas;
  7. dicet damnatas ignea testa manus.
  8. quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
  9. haec nunc aurata cyclade signat humum;
  10. et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
  11. garrula de facie si qua locuta mea est;
  12. nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
  13. codicis immundi uincula sentit anus;
  14. caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
  15. per nomen quoniam est ausa rogare meum.
  16. te patiente meae conflauit imaginis aurum,
  17. ardente e nostro dotem habitura rogo.
  18. non tamen insector, quamuis mereare, Properti: