Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
 - luridaque euictos effugit umbra rogos.
 - Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
 - murmur ad extremae nuper humata uiae,
 - cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
 - et quererer lecti frigida regna mei.
 - eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
 - eosdem oculos; lateri uestis adusta fuit,
 - et solitum digito beryllon adederat ignis,
 - summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
 - spirantisque animos et uocem misit: at illi
 - pollicibus fragiles increpuere manus:
 - ‘perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
 - in te iam uires somnus habere potest?
 - iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
 - et mea nocturnis trita fenestra dolis?
 - per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
 - alterna ueniens in tua colla manu!
 - saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
 - fecerunt tepidas pallia nostra uias.