Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ingenium positis irritet Musa poetis:
  2. Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
  3. ille paludosos memoret seruire Sycambros,
  4. Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
  5. hic referat sero confessum foedere Parthum:
  6. ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
  7. siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
  8. differat in pueros ista tropaea suos.
  9. gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
  10. ire per Euphraten ad tua busta licet.’
  11. sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
  12. iniciat radios in mea uia dies.
  1. Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
  2. luridaque euictos effugit umbra rogos.