Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
  2. terque lauet nostras spica Cilissa comas.
  3. ingenium positis irritet Musa poetis:
  4. Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
  5. ille paludosos memoret seruire Sycambros,
  6. Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
  7. hic referat sero confessum foedere Parthum:
  8. ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
  9. siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
  10. differat in pueros ista tropaea suos.
  11. gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
  12. ire per Euphraten ad tua busta licet.’
  13. sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
  14. iniciat radios in mea uia dies.
  1. Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
  2. luridaque euictos effugit umbra rogos.
  3. Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
  4. murmur ad extremae nuper humata uiae,
  5. cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
  6. et quererer lecti frigida regna mei.