Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
- terque lauet nostras spica Cilissa comas.
- ingenium positis irritet Musa poetis:
- Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
- ille paludosos memoret seruire Sycambros,
- Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
- hic referat sero confessum foedere Parthum:
- ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
- siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
- differat in pueros ista tropaea suos.
- gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
- ire per Euphraten ad tua busta licet.’
- sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
- iniciat radios in mea uia dies.
- Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
- luridaque euictos effugit umbra rogos.
- Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
- murmur ad extremae nuper humata uiae,