Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
  2. uictor et ad placidos exuit arma choros.
  3. candida nunc molli subeant conuiuia luco;
  4. blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
  5. uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
  6. terque lauet nostras spica Cilissa comas.
  7. ingenium positis irritet Musa poetis:
  8. Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
  9. ille paludosos memoret seruire Sycambros,
  10. Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
  11. hic referat sero confessum foedere Parthum:
  12. ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
  13. siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
  14. differat in pueros ista tropaea suos.
  15. gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
  16. ire per Euphraten ad tua busta licet.’
  17. sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
  18. iniciat radios in mea uia dies.
  1. Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
  2. luridaque euictos effugit umbra rogos.