Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
  2. hoc unum, iusso non moritura die.
  3. di melius! quantus mulier foret una triumphus,
  4. ductus erat per quas ante Iugurtha uias!
  5. Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
  6. una decem uicit missa sagitta ratis.
  7. bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
  8. uictor et ad placidos exuit arma choros.
  9. candida nunc molli subeant conuiuia luco;
  10. blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
  11. uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
  12. terque lauet nostras spica Cilissa comas.
  13. ingenium positis irritet Musa poetis:
  14. Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.