Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. principe te fluctus regia uela pati.
  2. nec te, quod classis centenis remiget alis,
  3. terreat: inuito labitur illa mari:
  4. quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
  5. tigna caua et pictos experiere metus.
  6. frangit et attollit uires in milite causa;
  7. quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
  8. tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
  9. ducam laurigera Iulia rostra manu.’
  10. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  11. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
  12. uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
  13. sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
  14. at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
  15. sum deus; est nostri sanguinis ista fides.
  16. prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
  17. plauserunt circa libera signa deae.
  18. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,