Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et nimium remis audent prope: turpe Latinis
  2. principe te fluctus regia uela pati.
  3. nec te, quod classis centenis remiget alis,
  4. terreat: inuito labitur illa mari:
  5. quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
  6. tigna caua et pictos experiere metus.
  7. frangit et attollit uires in milite causa;
  8. quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
  9. tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
  10. ducam laurigera Iulia rostra manu.’
  11. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  12. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.