Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ire Palatinas non bene uidit auis.
  2. et nimium remis audent prope: turpe Latinis
  3. principe te fluctus regia uela pati.
  4. nec te, quod classis centenis remiget alis,
  5. terreat: inuito labitur illa mari:
  6. quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
  7. tigna caua et pictos experiere metus.
  8. frangit et attollit uires in milite causa;
  9. quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
  10. tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
  11. ducam laurigera Iulia rostra manu.’
  12. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  13. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
  14. uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
  15. sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
  16. at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
  17. sum deus; est nostri sanguinis ista fides.
  18. prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
  19. plauserunt circa libera signa deae.
  20. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,