Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
 - et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
 - nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
 - turpia ieiuno terreat ossa sono!
 - docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
 - concordique toro pessima semper auis,
 - Penelopen quoque neglecto rumore mariti
 - nubere lasciuo cogeret Antinoo.
 - illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,
 - et uolucris nidis esse nouerca suis.
 - quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
 - stantia currenti diluerentur aqua:
 - audax cantatae leges imponere lunae
 - et sua nocturno fallere terga lupo,