Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
  2. o vigil, iniuste praemia sortis habes.
  1. terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
  2. et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
  3. nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
  4. turpia ieiuno terreat ossa sono!
  5. docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
  6. concordique toro pessima semper auis,
  7. Penelopen quoque neglecto rumore mariti
  8. nubere lasciuo cogeret Antinoo.
  9. illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,
  10. et uolucris nidis esse nouerca suis.
  11. quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
  12. stantia currenti diluerentur aqua:
  13. audax cantatae leges imponere lunae
  14. et sua nocturno fallere terga lupo,
  15. posset ut intentos astu caecare maritos,
  16. cornicum immeritas eruit ungue genas;
  17. consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
  18. hippomanes fetae semina legit equae.