Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
  2. cum quateret lento murmure saxa Iouis?
  3. atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
  4. stabant Romano pila Sabina Foro.
  5. murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
  6. bellicus ex illo fonte bibebat equus.
  7. hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
  8. urgebat medium fictilis urna caput.
  9. et satis una malae potuit mors esse puellae,
  10. quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
  11. uidit harenosis Tatium proludere campis
  12. pictaque per flauas arma leuare iubas:
  13. obstipuit regis facie et regalibus armis,
  14. interque oblitas excidit urna manus.