Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
  2. decreuit poenis inuigilare suis.
  3. prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
  4. nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
  5. at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
  6. nube ait et regni scande cubile mei!
  7. dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
  8. haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.
  9. a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
  10. o vigil, iniuste praemia sortis habes.
  1. terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
  2. et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;