Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Romulus excubias decreuit in otia i
  2. atque intermissa castra silere tuba.
  3. hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
  4. pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
  5. mons erat ascensu dubius festoque remissus
  6. nec mora, uocalis occupat ense canis.
  7. omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
  8. decreuit poenis inuigilare suis.
  9. prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
  10. nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
  11. at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
  12. nube ait et regni scande cubile mei!
  13. dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
  14. haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.