Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
  2. fidaque suggesta castra coronat humo.
  3. quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
  4. cum quateret lento murmure saxa Iouis?
  5. atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
  6. stabant Romano pila Sabina Foro.
  7. murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
  8. bellicus ex illo fonte bibebat equus.
  9. hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
  10. urgebat medium fictilis urna caput.
  11. et satis una malae potuit mors esse puellae,
  12. quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
  13. uidit harenosis Tatium proludere campis
  14. pictaque per flauas arma leuare iubas: