Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae,
  2. culpam alit et plures condit in ossa faces.
  3. illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
  4. Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
  5. urbi festus erat (dixere Parilia patres),
  6. hic primus coepit moenibus esse dies,
  7. annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,
  8. cum pagana madent fercula diuitiis,
  9. cumque super raros faeni flammantis aceruos
  10. traicit immundos ebria turba pedes.
  11. Romulus excubias decreuit in otia i
  12. atque intermissa castra silere tuba.
  13. hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
  14. pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
  15. mons erat ascensu dubius festoque remissus
  16. nec mora, uocalis occupat ense canis.
  17. omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
  18. decreuit poenis inuigilare suis.
  19. prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
  20. nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.