Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. fabor et antiqui limina capta Iouis.
  2. lucus erat felix hederoso conditus antro,
  3. multaque natiuis obstrepit arbor aquis,
  4. Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
  5. fistula poturas ire iubebat ouis.
  6. hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
  7. fidaque suggesta castra coronat humo.
  8. quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
  9. cum quateret lento murmure saxa Iouis?
  10. atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
  11. stabant Romano pila Sabina Foro.
  12. murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
  13. bellicus ex illo fonte bibebat equus.
  14. hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
  15. urgebat medium fictilis urna caput.
  16. et satis una malae potuit mors esse puellae,
  17. quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
  18. uidit harenosis Tatium proludere campis