Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
 - fabor et antiqui limina capta Iouis.
 - lucus erat felix hederoso conditus antro,
 - multaque natiuis obstrepit arbor aquis,
 - Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
 - fistula poturas ire iubebat ouis.
 - hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
 - fidaque suggesta castra coronat humo.
 - quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
 - cum quateret lento murmure saxa Iouis?
 - atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
 - stabant Romano pila Sabina Foro.
 - murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
 - bellicus ex illo fonte bibebat equus.
 - hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
 - urgebat medium fictilis urna caput.
 - et satis una malae potuit mors esse puellae,
 - quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
 - uidit harenosis Tatium proludere campis
 - pictaque per flauas arma leuare iubas: