Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. qualis et haec docti sit positura dei,
  2. quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
  3. uentus in Italiam qui bene uela ferat.
  4. assidet una soror, curis et pallida nutrix
  5. peierat hiberni temporis esse moras.
  6. felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla
  7. et texit galea barbara molle caput.
  8. Romanis utinam patuissent castra puellis!
  9. essem militiae sarcina fida tuae,
  10. nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas
  11. Africus in glaciem frigore nectit aquas.
  12. omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
  13. hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.
  14. nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris
  15. crystallusque meas ornet aquosa manus?
  16. omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
  17. uix aperit clausos una puella Lares,
  18. Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis: