Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
  2. ut responsurae singula uerba iace.
  3. seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
  4. sederit et nostro cauta nouerca toro,
  5. coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
  6. capta dabit uestris moribus illa manus;
  7. nec matrem laudate nimis: collata priori
  8. uertet in offensas libera uerba suas.
  9. seu memor ille mea contentus manserit umbra
  10. et tanti cineres duxerit esse meos,