Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
- omnis erit collo turba ferenda tuo.
- oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
- tota domus coepit nunc onus esse tuum.
- et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
- cum uenient, siccis oscula falle genis!
- sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
- somniaque in faciem credita saepe meam:
- atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
- ut responsurae singula uerba iace.
- seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
- sederit et nostro cauta nouerca toro,
- coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
- capta dabit uestris moribus illa manus;