Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nunc tibi commendo communia pignora natos:
  2. haec cura et cineri spirat inusta meo.
  3. fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
  4. omnis erit collo turba ferenda tuo.
  5. oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
  6. tota domus coepit nunc onus esse tuum.
  7. et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
  8. cum uenient, siccis oscula falle genis!
  9. sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
  10. somniaque in faciem credita saepe meam:
  11. atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
  12. ut responsurae singula uerba iace.
  13. seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
  14. sederit et nostro cauta nouerca toro,
  15. coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
  16. capta dabit uestris moribus illa manus;
  17. nec matrem laudate nimis: collata priori
  18. uertet in offensas libera uerba suas.
  19. seu memor ille mea contentus manserit umbra
  20. et tanti cineres duxerit esse meos,