Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. turpior assessu non erit ulla meo,
  2. uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
  3. Claudia, turritae rara ministra deae,
  4. uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
  5. exhibuit uiuos carbasus alba focos.
  6. nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
  7. in me mutatum quid nisi fata uelis?
  8. maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
  9. defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
  10. ille sua nata dignam uixisse sororem
  11. increpat, et lacrimas uidimus ire deo.
  12. et tamen emerui generosos uestis honores
  13. nec mea de sterili facta rapina domo.
  14. tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
  15. condita sunt uestro lumina nostra sinu.
  16. uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
  17. consule quo, festo tempore, rapta soror.
  18. filia, tu specimen censurae nata paternae,