Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
  2. uiximus insignes inter utramque facem.
  3. mi natura dedit leges a sanguine ductas,
  4. nec possis melior iudicis esse metu.
  5. quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
  6. turpior assessu non erit ulla meo,
  7. uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
  8. Claudia, turritae rara ministra deae,
  9. uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
  10. exhibuit uiuos carbasus alba focos.
  11. nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
  12. in me mutatum quid nisi fata uelis?
  13. maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
  14. defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
  15. ille sua nata dignam uixisse sororem
  16. increpat, et lacrimas uidimus ire deo.
  17. et tamen emerui generosos uestis honores
  18. nec mea de sterili facta rapina domo.
  19. tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
  20. condita sunt uestro lumina nostra sinu.