Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
  2. uinxit et acceptas altera uitta comas,
  3. iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
  4. in lapide hoc uni nupta fuisse legar.
  5. testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,
  6. sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,
  7. et Persen proauo stimulantem pectus Achille,
  8. quique tuas proauo fregit Achille domos,
  9. me neque censurae legem mollisse nec ulla
  10. labe mea uestros erubuisse focos.
  11. non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
  12. quin et erat magnae pars imitanda domus.
  13. nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
  14. uiximus insignes inter utramque facem.
  15. mi natura dedit leges a sanguine ductas,
  16. nec possis melior iudicis esse metu.
  17. quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
  18. turpior assessu non erit ulla meo,
  19. uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
  20. Claudia, turritae rara ministra deae,