Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et sum, quod digitis quinque legatur, onus.
  2. damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
  3. et quaecumque meos implicat unda pedes,
  4. immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
  5. det Pater hic umbrae mollia iura meae.
  6. aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
  7. in mea sortita uindicet ossa pila:
  8. assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
  9. Eumenidum intento turba seuera foro:
  10. Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
  11. fallax Tantaleus corripiare liquor;
  12. Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
  13. et iaceat tacita laxa catena sera.
  14. ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
  15. infelix umeros urgeat urna meos.
  16. si cui fama fuit per auita tropaea decori,
  17. Afra Numantinos regna loquuntur auos:
  18. altera maternos exaequat turba Libones,