Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. profuit aut famae pignora tanta meae?
  2. non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
  3. et sum, quod digitis quinque legatur, onus.
  4. damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
  5. et quaecumque meos implicat unda pedes,
  6. immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
  7. det Pater hic umbrae mollia iura meae.
  8. aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
  9. in mea sortita uindicet ossa pila:
  10. assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
  11. Eumenidum intento turba seuera foro:
  12. Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
  13. fallax Tantaleus corripiare liquor;
  14. Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
  15. et iaceat tacita laxa catena sera.
  16. ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
  17. infelix umeros urgeat urna meos.
  18. si cui fama fuit per auita tropaea decori,
  19. Afra Numantinos regna loquuntur auos:
  20. altera maternos exaequat turba Libones,