Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum
  2. profuit aut famae pignora tanta meae?
  3. non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
  4. et sum, quod digitis quinque legatur, onus.
  5. damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
  6. et quaecumque meos implicat unda pedes,
  7. immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
  8. det Pater hic umbrae mollia iura meae.
  9. aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
  10. in mea sortita uindicet ossa pila:
  11. assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
  12. Eumenidum intento turba seuera foro:
  13. Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
  14. fallax Tantaleus corripiare liquor;
  15. Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
  16. et iaceat tacita laxa catena sera.
  17. ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
  18. infelix umeros urgeat urna meos.
  19. si cui fama fuit per auita tropaea decori,
  20. Afra Numantinos regna loquuntur auos: