Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. qualia creuerunt moenia lacte tuo!
  2. moenia namque pio coner disponere uersu:
  3. ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
  4. sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
  5. fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.
  6. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
  7. mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
  8. ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
  9. Vmbria Romani patria Callimachi!
  10. scandentis quisquis cernit de uallibus arces,
  11. ingenio muros aestimet ille meo!
  12. Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciues
  13. omina, et inceptis dextera cantet auis!
  14. sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
  15. has meus ad metas sudet oportet equus.
  16. quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?
  17. non sunt a dextro condita fila colo.
  18. accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:
  19. poscis ab inuita uerba pigenda lyra.
  20. certa feram certis auctoribus, aut ego uates