Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
  2. qualia creuerunt moenia lacte tuo!
  3. moenia namque pio coner disponere uersu:
  4. ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
  5. sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
  6. fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.
  7. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
  8. mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
  9. ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
  10. Vmbria Romani patria Callimachi!
  11. scandentis quisquis cernit de uallibus arces,
  12. ingenio muros aestimet ille meo!
  13. Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciues
  14. omina, et inceptis dextera cantet auis!
  15. sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
  16. has meus ad metas sudet oportet equus.
  17. quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?
  18. non sunt a dextro condita fila colo.