Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
 - laeserat abiegni uenter apertus equi,
 - cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
 - et uerita est umeros urere flamma pios.
 - tunc animi uenere Deci Brutique secures,
 - uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
 - arma resurgentis portans uictricia Troiae:
 - felix terra tuos cepit, Iule, deos,
 - si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae
 - dixit Auentino rura pianda Remo,
 - aut si Pergameae sero rata carmina uatis
 - longaeuum ad Priami uera fuere caput:
 - ‘uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus
 - uiuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.’
 - optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
 - qualia creuerunt moenia lacte tuo!
 - moenia namque pio coner disponere uersu:
 - ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
 - sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
 - fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.