Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ac tibi Fidenas longa erat isse uia.
  2. nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
  3. sanguinis altricem non pudet esse lupam.
  4. huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
  5. heu quali uecta est Dardana puppis aue!
  6. iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
  7. laeserat abiegni uenter apertus equi,
  8. cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
  9. et uerita est umeros urere flamma pios.
  10. tunc animi uenere Deci Brutique secures,
  11. uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
  12. arma resurgentis portans uictricia Troiae:
  13. felix terra tuos cepit, Iule, deos,
  14. si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae