Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. miscebant usta proelia nuda sude.
  2. prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
  3. magnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.
  4. hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni,
  5. quattuor hinc albos Romulus egit equos.
  6. quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae
  7. et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
  8. et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
  9. ac tibi Fidenas longa erat isse uia.
  10. nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
  11. sanguinis altricem non pudet esse lupam.
  12. huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
  13. heu quali uecta est Dardana puppis aue!
  14. iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
  15. laeserat abiegni uenter apertus equi,
  16. cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
  17. et uerita est umeros urere flamma pios.
  18. tunc animi uenere Deci Brutique secures,
  19. uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
  20. arma resurgentis portans uictricia Troiae: