Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
  2. palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
  3. gloria Lysippost animosa effingere signa;
  4. exactis Calamis se mihi iactat equis;
  5. in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
  6. Parrhasius parva vindicat arte locum;
  7. argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
  8. at Myos exiguum flectit acanthus iter;
  9. Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
  10. Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.
  11. est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
  12. est quibus in celeris gloria nata pedes;
  13. hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
  14. naturae sequitur semina quisque suae.
  15. at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi,
  16. cogor et exemplis te superare tuis.
  17. cum tibi Romano dominas in honore secures
  18. et liceat medio ponere iura foro;
  19. vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas,
  20. atque onerare tuam fixa per arma domum;